Lingua

Vide etiam paginam fere homonymam: Lingua (anatomia)
Tabula Rosettana in Museo Britannico: inscriptio in tabula scripta est lingua Graeca et lingua Aegyptia, scripturis et demotica et hieroglyphica. Textus multilingues sicut haec tabula lectionem linguarum ignotarum docent.
Pictura muralis in Teotihuacan Mexici (saeculo secundo): Homo volumen orationis ab ore emittit, sermonem significans.
Scriptura cuneiformis est primum genus notum linguae scriptae, sed lingua dicta scriptura saltem decies annorum antecessit.
Gulielmus Jones coniunctiones familiares Latinae et Sanscriticae invenit, fundamenta iaciens disciplinae linguisticae historicae.
Ferdinandus de Saussure structuralismum investigationi linguae adhibuit.
Noam Chomsky fuit unus ex linguistis theoreticis saeculi vicensimi maximi momenti.

Lingua est humana multiplicum communicationis systematum discendorum et adhibendorum facultas, qua sententiae inter homines mittantur et intelligantur. Scientia linguae linguistica vel glottologia vocatur.

Complures bestiae complexis communicationis systematis uti possunt, sed multi rerum naturarum investigatores putant haec systemata linguas non proprie appellari.

Symbola lingua adiuncta per se sunt arbitraria; quamobrem hodie in orbe terrarum sunt multae linguae distinctae.

Pactio de iuribus hominum invalidorum linguas etiam scripturam Braille et linguas gesticulatorias includere definit.

Quaestiones de philosophia linguae (an verba peritias adsimulare possint, exempli gratia) a talibus philosophis sicut Gorgia et Platoni in Graecia Antiqua disputatae sunt. Disputatores quidam, sicut Russavius, animi ex motibus, atque alii, sicut Kantius, solum ex cogitatione rationali linguam exortam esse argumentati sunt. Philosophi vicensimi saeculi, ut Wittgenstein, postulaverunt ipsam philosophiam vero linguae studium esse. Inter claros huius scientiae sunt Ferdinandus de Saussure et Noam Chomsky

Aestimationes numeri linguarum in mundo inter 5 000 et 7 000 variantur. Quaelibet aestimatio certa tamen, ex distinctione inter linguas dialectosque aliquantulum arbitrario pendet -- dicitur etiam linguam esse dialectum cum exercitu et classi. Linguae naturales sunt, quas aut loqui aut designare homines possint; quaelibet attamen lingua potest in secundaria media inscribi stimulis auditoriis, visualibus aut tactilibus utendo - exempli gratia in scripturis graphica et braille aut in sibillatione. Hoc datur, quia lingua humana ex modalitate non pendet. Secundum quas perspectivas philosophicas de linguae definitione significationeque utaris, “lingua”, ut conceptus generalis, aut ad habilitatem cognitivam communicationis systemata multiplicia discendi atque utendi, aut ad descriptionem ordinum et regularum haec systemata conficientium aut ad descriptionem enuntiationum secundum has regulas eductarum referri potest. Linguae omnes ex processu semioseos ad signa significationibus unicis convertenda pendent. Linguae oris et signorum continent et systema phonologicum, quod gubernet, quemadmodum symbola formarent sequelas - sive verba sive morphemata -, et systema syntacticum, quod gubernet quemadmodum verba atque morphemata combinarentur ad sententias enuntiationesque formandas.

Lingua humana proprietates "productionis", "recursionis" et "distantiae" habet et pendet penitus ex conventione sociali et disciplina. Aedificium multiplex suum ampliorem spectrum expressionum quam ullum systema adhuc cognitum animalium communicationis praestat. Cogitatur linguam adortam esse, cum homines recentes inciperunt systemata communicationis primitivae gradatim mutare, facultatem adepti theoriae alium mentium formandae atque intentionis impertitae. Hoc incrementum nonnumquam cogitatur concidisse cum incremento voluminis cerebri, atque multi linguisti aedificia linguae credunt evoluisse ad functiones communes socialesque speciales efficiendas. Lingua multis locis cerebri humani inest, sed praecipue in locis Broca et Wernicke. Homines linguam adipiscuntur per contactum socialem in pueritia praematura, et liberi generaliter facunde loquuntur post tres annos. Usus linguae profunde implicata cum cultu humano est. Ultra usus suos stricte communes, linguae etiam multos usus sociales culturalesque habet, ut medium identitatem stratumque significandi et partem hospitii ludens.

Linguae videlicet evoluunt et variant per tempus, et historia dictae evolutionis reaedificari potest linguas modernas conferrendo.

Other Languages
Acèh: Bahsa
Afrikaans: Taal
Alemannisch: Sprache
አማርኛ: ቋንቋ
aragonés: Luengache
Ænglisc: Sprǣc
العربية: لغة
مصرى: لغه
অসমীয়া: ভাষা
asturianu: Llinguaxe
Aymar aru: Aru
azərbaycanca: Dil
تۆرکجه: دیل
Boarisch: Sproch
žemaitėška: Kalba
беларуская: Мова
беларуская (тарашкевіца)‎: Мова
भोजपुरी: भाषा
bamanankan: Kan
বাংলা: ভাষা
བོད་ཡིག: སྐད་རིགས།
brezhoneg: Yezh
bosanski: Jezik
буряад: Хэлэн
català: Llenguatge
Mìng-dĕ̤ng-ngṳ̄: Ngṳ̄-ngiòng
Cebuano: Pinulongan
Chamoru: Lengguahe
کوردی: زمان
словѣньскъ / ⰔⰎⰑⰂⰡⰐⰠⰔⰍⰟ: Ѩꙁꙑкъ
Чӑвашла: Чĕлхе
Cymraeg: Iaith
dansk: Sprog
Deutsch: Sprache
ދިވެހިބަސް: ބަސް
Ελληνικά: Γλώσσα
emiliàn e rumagnòl: Langua
English: Language
Esperanto: Lingvo
español: Lenguaje
eesti: Keel
euskara: Hizkuntza
فارسی: زبان
suomi: Kieli
føroyskt: Mál
français: Langage
arpetan: Lengoua
Nordfriisk: Spräke (iinjtål)
furlan: Lengaç
Frysk: Taal
贛語: 語言
Gàidhlig: Cànan
galego: Linguaxe
گیلکی: زوان
Avañe'ẽ: Ñe'ẽ
गोंयची कोंकणी / Gõychi Konknni: भास आनी भासविज्ञान
ગુજરાતી: ભાષા
客家語/Hak-kâ-ngî: Ngî-ngièn
עברית: שפה
हिन्दी: भाषा
Fiji Hindi: Bhasa
hrvatski: Jezik
Kreyòl ayisyen: Lang (pawòl)
magyar: Nyelv
Հայերեն: Լեզու
interlingua: Linguage
Bahasa Indonesia: Bahasa
Interlingue: Lingue
Iñupiak: Uqautchit
Ilokano: Pagsasao
ГӀалгӀай: Мотт
Ido: Linguo
íslenska: Tungumál
italiano: Linguaggio
日本語: 言語
Patois: Languij
la .lojban.: bangu
Basa Jawa: Basa
ქართული: ენა
Kongo: Ndînga
kalaallisut: Oqaatsit
ភាសាខ្មែរ: ភាសា
ಕನ್ನಡ: ಭಾಷೆ
한국어: 언어
Перем Коми: Кыв
къарачай-малкъар: Тил
Ripoarisch: Sprooch
kurdî: Ziman
коми: Кыв
kernowek: Yeth
Кыргызча: Тил
Lëtzebuergesch: Sprooch
лезги: ЧIал
Lingua Franca Nova: Lingua
Limburgs: Taol
lumbaart: Idioma
lingála: Lokótá
ລາວ: ພາສາ
lietuvių: Kalba
latgaļu: Volūda
latviešu: Valoda
मैथिली: भाषा
Basa Banyumasan: Basa
Malagasy: Fiteny
олык марий: Йылме
Baso Minangkabau: Bahaso
македонски: Јазик
മലയാളം: ഭാഷ
монгол: Хэл
मराठी: भाषा
Bahasa Melayu: Bahasa
မြန်မာဘာသာ: ဘာသာစကား
مازِرونی: زوون
Napulitano: Lengua
Plattdüütsch: Spraak
Nedersaksies: Taol
नेपाली: भाषा
नेपाल भाषा: भाषा
Nederlands: Taal
norsk nynorsk: Språk
norsk: Språk
Novial: Lingues
Nouormand: Laungue
occitan: Lengatge
ଓଡ଼ିଆ: ଭାଷା
Ирон: Æвзаг
ਪੰਜਾਬੀ: ਭਾਸ਼ਾ
Papiamentu: Idioma
Picard: Langache
Deitsch: Schprooch
पालि: भाषा
Norfuk / Pitkern: Laenghwij
Piemontèis: Langagi
پنجابی: بولی
پښتو: ژبه
português: Linguagem
Runa Simi: Rimay
rumantsch: Lingua
Romani: Chhib
armãneashti: Limbâ
русский: Язык
русиньскый: Язык
संस्कृतम्: भाषा
саха тыла: Тыл (саҥарар)
sardu: Limbas
Scots: Leid
سنڌي: ٻولي
davvisámegiella: Giella
srpskohrvatski / српскохрватски: Jezik
සිංහල: භාෂාව
Simple English: Language
slovenčina: Jazyk (jazykoveda)
Gagana Samoa: Gagana
chiShona: Mutauro
Soomaaliga: Luuqad
српски / srpski: Језик
Sranantongo: Tongo
Sesotho: Dipuo
Seeltersk: Sproake
Basa Sunda: Basa
svenska: Språk
Kiswahili: Lugha
ślůnski: Godka
தமிழ்: மொழி
ತುಳು: ಭಾಷೆ
తెలుగు: భాష
тоҷикӣ: Забон
ไทย: ภาษา
Türkmençe: Dil
Tagalog: Wika
Tok Pisin: Tokples
Türkçe: Dil
Xitsonga: Ririmi
татарча/tatarça: Тел
українська: Мова
اردو: زبان
oʻzbekcha/ўзбекча: Til
vèneto: Łéngua
vepsän kel’: Kel'
Tiếng Việt: Ngôn ngữ
Volapük: Pük
walon: Lingaedje
Winaray: Yinaknan
Wolof: Kàllaama
吴语: 語言
isiXhosa: Ulwimi
მარგალური: ნინა
ייִדיש: שפראך
Yorùbá: Èdè
Zeêuws: Taele
中文: 語言
文言: 語言
Bân-lâm-gú: Giân-gú
粵語: 語言